- PYXIS Nautica
- PYXIS Nauticamagnetis virtute ad Polum sese convertens, navigantibus utilissima, Iohannis Goiae Amalphensis inventum est. Unde Anton. Panormitanus,Prima dedit nautis usum magnetis Amalphis.Idque circa A. C. 1300. Flavium Giram alii, Alexander Sardus l. 2. de rer. Inventor. c. 8. eum Flavium Campanum vocant, sed prius nomen tantae rei inventori communiter tribuitur, Voss. de Scientiis Mathem. c. 4. Nisi dicamus Goiam hunc non tam invenisse, quam in communem usum, verticitatem Magnetis, produxisse. Guiotes enim de Provines, Poeta Gallus, qui vixit ac scripsit circa A. C. 1180. postquam de Polo Arctico locutus esset, Pyxidis iam huius mentionem facit, Marinette eam nautis nomine Gallicanô vocari innuens: cum ait,Stella illa se non commovet,Ars est mentiri nescia,Virtute talis Marinettae,Lapidis tetri et nigricantis,Quô ferrum sponte supplicat.Imo apud Arabes quoque legas, anno 670. Hegirae, nautas Mechâ per mare rubrum in Herdi, ita Indiam vocant, proficiscentes, magneticô quôdam instrumentô, quod Canopum semper ostendebat, se direxisse: Quis tamen auctor fuerit, aut unde in.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.